

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 24
Omnis ergo.Quasi dicat: Omnia praedicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo.Qui autem,quae in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus praeceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum.Assimilabitur.Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus aeternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi aedificat, et in futura dedicatione cum Christo laetabitur.Viro.Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo.Qui aedificavit.Ille aedificat in Christo, qui quod audit ab illo facit.Supra petram.A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum aedificavit Ecclesiam.